Abstract
Tanto ampliores notitiæ de plantis simplicissima structura ac simplicissimis organis in terris diversissimis crescentibus, quo evidentius factum agnoscitur notandum: has plantas iisdem legibus non subjectas ex quibus dependet plantarum in systemate superiorum diffusio in orbi. Specierum plantarum microscopicarum diffusio universa determinatus rationibus peculiaribus: diffusione aeris meatus in superficie terrae effecta, mobilitate levissima cellularum propagatiyarum earumque vi vitali diu permanente in statu ipso siccato; neque minus efficitur diffusio rationibus vitae multo simplicioribus accommodatis ad diversissima terrae cæla. Materia hujus enumerationis algarum Insulae selecta a Cl. A. Eaton in expeditione transitus Veneris in hieme 1871-5 continet numeros quatuordecim. Speciminum inquirendi causa ab Herbario Regio Kewensi mihi traditorum sunt: ampullulae tres cum algis aquae dulcis in spiritu vini asservatis, decern folia cum algis siccatis et capsula parvula cum algis siccatis. Omnia quae ampullula major continuerat: Specimina compluria muscorum aquatilium densissime algis variis ( Schizosiphon Spec. nova et Nostoc Spec. var.) vestita cum singulis speciminibus Nitellcæ antarticce et Vaucheriarum caespitulis parvulis intermixta: mihi dedit materiam pro maximam partem hujus enumerationis. In hac ampullula inventae erant 81 species algarum aquae dulcis ad 45 genera spectantes; harum algarum sunt novae species 28, nova genera 3.